[177] EPISTOLA LXXVII.

Clarissimo Iurisconsulto

BOËTHIO EPONI

RHORDAHUSIO

Domino & amico suo

SUFFRIDUS PETRUS

LEOVARDIENSIS.

S. P.

Cum ea quae in commendationem FOLCARDI hujus ACHELENII nostri ad Universitatem vestram publice scripsi, amicorum amicissime BOETHI, ad te etiam pertineant, ineptum puto eadem privatim hic repetere; illud saltem obnixe te rogabo, ut curam ejus geras, quam potes maxime diligentem, ut commodum nanciscatur hospitium in quo studiorum suorum prosequendorum oportunam occasionem habeat. Tale autem hospitium illi quam maxime optandum fuerit, in quo & familia linguam Gallicam sonat quam purissime, & hospes ipse non solum in theoria, sed & in praxi juris versatur, & aliquam exercitii formam domi fovet. Plane autem prospiciendum erit, ne domus sumptuosa sit, & externis hospitibus excipiendis accommodata. Quod non solum dico propter conterraneos nostros, qui istic studiorum gratia degunt, sed etiam propter quosdam alios. Habet enim illic in propinquo cognatum unum aut alterum, qui cum castra sequantur, si commodo loco hunc esse intellexerint , non modo sumptibus gravabunt, sed etiam a studiis avertent. Hoc igitur cum maxime cavendum sit, vides qua in re Amplissimo Viro Regii Senatus in patria nostra Praesidi, parenti ejus gratificari queas, qui nunquam cessabit suam erga te gratitudinem data occasione declarare, si compererit te filio suo, tuam operam hic non denegasse. De patriae nostrae & hujus Academiae praesenti statu, sicut & de rebus meis equidem nihil scribo, propterea, quod hic tibi commodius ea omnia singulatim explicare ad longum possit. Tu igitur bene vale & me, ut soles, ama. Coloniae postridie Palmarum. Anno MDLXXXIII.